- PIPA
- I.PIPAGallieni, Imperatoris concubina, Salonini ex eo mater. Trebellius Pollio in Gallienis, c. 3. Tam variae item opiniones sunt de Salonini nomine, ut, qui se verius putant dicere, a matre sua Salonina appellatum esse dicant, quam is perdire dilexerit, Piparam nomine, Barbarorum Regis filiam. Ubi quam Piparam vocat, Pipam Victor uterque nominat, filiam Attali Germanorum Regis, Aurelius Victor Schotti; alter Marcomannorum: tutius Trebellius, Barbarorum. Sic librô sequente appellat mulierem Barbaram, non urorem gallienil: quae tamen pro uxore habita et Augusta, sed non creditae sunt nuptiae, quas civis Romanus cum peregrina contraxisset. Videtur quidem Saloninam Aur. Victor, seu uxorem Gailieni, diveriam facere ab eius concubina, quae Pipa nomen habuit et barbari Regis sfuit filia, cum ait: Inter haec ipse popinas ganeasque obiens lenonum ac vinariorum amicitiis haerebat, expositus Saloninae coniugi atque amori flagitioso filiae Attali Germanorum Regis Pipae nomine. Sed docet Salmas. deesse vocem unam Aurelio, quam ex Historica fide aliorum que Scriptorum auctoritate, sic restituit: Expositus Saloninae coniugis atque concubinae amori flagitioso, filiae Attali Germanorum Regis, Pipae nomine. Atque ita plane habet vulgarius Victor, qui, ab illo altero Victore mutuatus, mutatis aliquot verbis, nonnullis etiam additis, ita scripsit: Amori diverso pellicum deditus, Saloninae coniugis et concubinae, quam per pactionem, concessâ parte superioris Panneniae, a Patre Marcomannorum Rege matrimonii specie susceperat, Pipam nomine. Vide Salmas. ad loc.II.PIPAvide supra Clericus pipae.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.